Mosaico decorativo

Found 12906 Results for: Ut

  • Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 11)

  • Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium. (Liber I Paralipomenon 19, 12)

  • Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. (Liber I Paralipomenon 19, 13)

  • Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)

  • Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)

  • Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit ; (Liber I Paralipomenon 20, 2)

  • populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 20, 3)

  • Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. (Liber I Paralipomenon 21, 1)

  • Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? (Liber I Paralipomenon 21, 3)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina