Found 12906 Results for: Ut
nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. (Liber Deuteronomii 18, 11)
Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. (Liber Deuteronomii 18, 14)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, (Liber Deuteronomii 18, 15)
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. (Liber Deuteronomii 18, 16)
Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. (Liber Deuteronomii 18, 17)
Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. (Liber Deuteronomii 18, 19)
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Liber Deuteronomii 18, 20)
Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? (Liber Deuteronomii 18, 21)
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)
sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. (Liber Deuteronomii 19, 3)
ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. (Liber Deuteronomii 19, 6)
Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas. (Liber Deuteronomii 19, 7)