Found 12906 Results for: Ut
Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. (Liber Numeri 22, 19)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)
Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? (Liber Numeri 22, 28)
Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem ! (Liber Numeri 22, 29)
Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: (Liber Numeri 22, 32)
Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. (Liber Numeri 22, 34)
Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? (Liber Numeri 22, 37)
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)
Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. (Liber Numeri 23, 4)
Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. (Liber Numeri 23, 5)
De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)