Found 1054 Results for: Uri
Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. (Liber Isaiae 28, 4)
Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)
Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion. (Liber Isaiae 29, 8)
Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea. (Liber Isaiae 30, 14)
Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei. (Liber Isaiae 30, 22)
et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. (Liber Isaiae 30, 24)
Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. (Liber Isaiae 30, 33)
In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. (Liber Isaiae 31, 7)
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)
Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)
Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. (Liber Isaiae 34, 7)