Found 1054 Results for: Uri
Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? (Liber Deuteronomii 32, 34)
Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. (Liber Deuteronomii 32, 44)
Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse. (Liber Deuteronomii 33, 17)
et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. (Liber Iosue 4, 3)
Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. (Liber Iosue 6, 5)
Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. (Liber Iosue 6, 19)
Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, (Liber Iosue 6, 20)
calceamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frusta comminuti: (Liber Iosue 9, 5)
Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. (Liber Iosue 9, 16)
Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon. (Liber Iosue 12, 5)
omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri. (Liber Iosue 13, 2)
et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, (Liber Iosue 13, 11)