Found 25898 Results for: Um
Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. (Liber Genesis 49, 11)
Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. (Liber Genesis 49, 13)
Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. (Liber Genesis 49, 15)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)
Salutare tuum expectabo, Domine. (Liber Genesis 49, 18)
Gad, accinctus præliabitur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. (Liber Genesis 49, 19)
Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. (Liber Genesis 49, 22)
Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. (Liber Genesis 49, 23)
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. (Liber Genesis 49, 24)
Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. (Liber Genesis 49, 25)
Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)
Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)