Found 25898 Results for: Um
Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. (Liber Genesis 32, 2)
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: (Liber Genesis 32, 3)
præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. (Liber Genesis 32, 4)
Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. (Liber Genesis 32, 5)
Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. (Liber Genesis 32, 6)
Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, (Liber Genesis 32, 7)
Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: (Liber Genesis 32, 9)
minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32, 10)
Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 11)
Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. (Liber Genesis 32, 12)
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, (Liber Genesis 32, 13)
camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. (Liber Genesis 32, 15)