Found 25898 Results for: Um
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, (Liber Numeri 3, 46)
dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. (Liber Numeri 3, 48)
Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, (Liber Numeri 3, 49)
pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: (Liber Numeri 3, 50)
et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)
Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, (Liber Numeri 4, 2)
a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. (Liber Numeri 4, 3)
Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum (Liber Numeri 4, 4)
ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, (Liber Numeri 4, 5)
et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 6)
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: (Liber Numeri 4, 7)
extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 8)