Found 25898 Results for: Um
Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)
Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. (Apocalypsis Ioannis 16, 16)
Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)
Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)
Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 19)
Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. (Apocalypsis Ioannis 16, 21)
Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)
cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. (Apocalypsis Ioannis 17, 2)
Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)
Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. (Apocalypsis Ioannis 17, 4)
Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ. (Apocalypsis Ioannis 17, 5)
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. (Apocalypsis Ioannis 17, 6)