Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. (Epistula I Ioannis 2, 13)

  • Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)

  • Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)

  • Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)

  • Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. (Epistula I Ioannis 2, 21)

  • Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)

  • Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)

  • Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. (Epistula I Ioannis 2, 27)

  • Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. (Epistula I Ioannis 2, 28)

  • Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina