Found 25898 Results for: Um
Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 6)
Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 11)
Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. (Epistula I ad Corinthios 10, 13)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)
Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. (Epistula I ad Corinthios 10, 21)