Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)

  • Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)

  • sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Epistula ad Romanos 13, 14)

  • Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (Epistula ad Romanos 14, 1)

  • Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)

  • Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)

  • Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. (Epistula ad Romanos 14, 7)

  • Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)

  • In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)

  • Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. (Epistula ad Romanos 14, 10)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina