Found 25898 Results for: Um
neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)
Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 9, 1)
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)
qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: (Epistula ad Romanos 9, 4)
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: (Epistula ad Romanos 9, 6)
Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. (Epistula ad Romanos 9, 10)
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), (Epistula ad Romanos 9, 11)
non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, (Epistula ad Romanos 9, 12)
sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. (Epistula ad Romanos 9, 13)
Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. (Epistula ad Romanos 9, 14)