Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. (Liber Leviticus 17, 11)

  • Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. (Liber Leviticus 17, 12)

  • Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. (Liber Leviticus 17, 13)

  • Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)

  • Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: (Liber Leviticus 18, 2)

  • juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)

  • Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. (Liber Leviticus 18, 17)

  • Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. (Liber Leviticus 18, 18)

  • Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)

  • Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. (Liber Leviticus 18, 22)

  • Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. (Liber Leviticus 18, 23)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina