Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: (Actus Apostolorum 24, 5)

  • qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)

  • Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, (Actus Apostolorum 24, 7)

  • jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. (Actus Apostolorum 24, 8)

  • et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: (Actus Apostolorum 24, 12)

  • Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)

  • spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. (Actus Apostolorum 24, 18)

  • Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: (Actus Apostolorum 24, 19)

  • aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, (Actus Apostolorum 24, 20)

  • nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. (Actus Apostolorum 24, 21)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina