Found 25898 Results for: Um
Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, (Actus Apostolorum 22, 12)
veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)
At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: (Actus Apostolorum 22, 14)
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. (Actus Apostolorum 22, 15)
Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, (Actus Apostolorum 22, 17)
et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Actus Apostolorum 22, 20)
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. (Actus Apostolorum 22, 22)
Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, (Actus Apostolorum 22, 23)
jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)
Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? (Actus Apostolorum 22, 25)
Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. (Actus Apostolorum 22, 26)