Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. (Actus Apostolorum 20, 34)

  • Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. (Actus Apostolorum 20, 36)

  • Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, (Actus Apostolorum 20, 37)

  • dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)

  • Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. (Actus Apostolorum 21, 1)

  • Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. (Actus Apostolorum 21, 2)

  • Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)

  • Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)

  • Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)

  • Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)

  • Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)

  • Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. (Actus Apostolorum 21, 10)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina