Found 25898 Results for: Um
Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, (Liber Leviticus 13, 44)
habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. (Liber Leviticus 13, 45)
in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, (Liber Leviticus 13, 48)
et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: (Liber Leviticus 13, 51)
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. (Liber Leviticus 13, 55)
Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. (Liber Leviticus 13, 56)
qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, (Liber Leviticus 14, 3)
præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. (Liber Leviticus 14, 4)
Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: (Liber Leviticus 14, 5)
alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, (Liber Leviticus 14, 6)
quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. (Liber Leviticus 14, 7)
Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, (Liber Leviticus 14, 8)