Found 25898 Results for: Um
velum ; arcam, vectes, propitiatorium, (Liber Exodus 39, 34)
mensam cum vasis suis et propositionis panibus ; (Liber Exodus 39, 35)
candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ; (Liber Exodus 39, 36)
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, (Liber Exodus 39, 37)
et tentorium in introitu tabernaculi ; (Liber Exodus 39, 38)
altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ; (Liber Exodus 39, 39)
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. (Liber Exodus 39, 40)
obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 39, 42)
Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, (Liber Exodus 40, 2)
et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum : (Liber Exodus 40, 3)
et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, (Liber Exodus 40, 4)
et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, (Liber Exodus 40, 5)