Found 251 Results for: Ultra

  • Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis ; inutilis facta est sapientia eorum. (Liber Ieremiae 49, 7)

  • Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. (Liber Ieremiae 50, 39)

  • Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)

  • Samech. Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis. (Lamentationes 4, 15)

  • Thau. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua. (Lamentationes 4, 22)

  • Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt. (Prophetia Ezechielis 5, 6)

  • et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. (Prophetia Ezechielis 5, 9)

  • Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël: (Prophetia Ezechielis 12, 24)

  • Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 21)

  • ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis prævaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. (Prophetia Ezechielis 14, 11)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina