Found 403 Results for: Tunc
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram. (Liber I Paralipomenon 16, 33)
Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. (Liber I Paralipomenon 19, 5)
Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)
Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: (Liber II Paralipomenon 6, 1)
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, (Liber II Paralipomenon 8, 12)
Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)
Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 24)
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos. (Liber Esdrae 5, 2)
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. (Liber Esdrae 5, 5)
Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est. (Liber Esdrae 5, 16)
Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone. (Liber Esdrae 6, 1)
Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, (Liber Thobis 3, 1)