Found 1590 Results for: Tui
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: (Liber Ecclesiasticus 28, 29)
Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. (Liber Ecclesiasticus 30, 10)
Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus ; facere mala, et non fecit. (Liber Ecclesiasticus 31, 10)
Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso. (Liber Ecclesiasticus 31, 18)
In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. (Liber Ecclesiasticus 31, 27)
Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. (Liber Ecclesiasticus 32, 26)
Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. (Liber Ecclesiasticus 33, 5)
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
In omnibus operibus tuis præcellens esto. (Liber Ecclesiasticus 33, 23)
Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam. (Liber Ecclesiasticus 33, 24)