Found 1590 Results for: Tui
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)
In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Liber Genesis 3, 19)
Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. (Liber Genesis 4, 10)
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. (Liber Genesis 4, 11)
pœnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, (Liber Genesis 6, 6)
Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)
Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)
Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. (Liber Genesis 9, 17)
Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. (Liber Genesis 12, 13)
et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14, 20)
Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. (Liber Genesis 16, 5)