Found 2474 Results for: Tor
Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. (Liber Psalmorum 53, 6)
a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. (Liber Psalmorum 54, 4)
Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. (Liber Psalmorum 57, 4)
Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. (Liber Psalmorum 57, 11)
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: (Liber Psalmorum 58, 10)
Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine: (Liber Psalmorum 58, 12)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. (Liber Psalmorum 58, 17)
Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea. (Liber Psalmorum 58, 18)
Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius. (Liber Psalmorum 61, 3)
quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. (Liber Psalmorum 61, 7)
Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in æternum. (Liber Psalmorum 61, 9)
Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 62, 8)