Found 509 Results for: Tod
Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. (Liber Sapientiae 17, 15)
Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. (Liber Sapientiae 18, 4)
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. (Liber Sapientiae 19, 6)
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)
religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit. (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. (Liber Ecclesiasticus 12, 4)
et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. (Liber Ecclesiasticus 12, 11)
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)
Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. (Liber Ecclesiasticus 21, 12)
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? (Liber Ecclesiasticus 22, 33)
Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)