Found 1242 Results for: Tibi
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. (Liber Proverbiorum 30, 10)
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ; (Liber Ecclesiastes 7, 22)
Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)
Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. (Canticum Canticorum 1, 10)
Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea. (Canticum Canticorum 7, 12)
Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 13)
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)
et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines? (Liber Sapientiae 9, 18)
Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. (Liber Sapientiae 9, 19)
Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 22)
quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, (Liber Sapientiae 12, 4)
