Mosaico decorativo

Found 2069 Results for: Testimonium Domini

  • Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? (Liber Ieremiae 23, 18)

  • Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus. (Liber Ieremiae 23, 20)

  • Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)

  • Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. (Liber Ieremiae 23, 34)

  • Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)

  • Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini: (Liber Ieremiae 23, 38)

  • Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 24, 4)

  • A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. (Liber Ieremiae 25, 3)

  • Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)

  • Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt. (Liber Ieremiae 25, 33)

  • et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina