Found 1179 Results for: Terra Recuperatione
Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, (Liber Baruch 3, 10)
inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? (Liber Baruch 3, 11)
non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. (Liber Baruch 3, 22)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)
Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)
Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ. (Prophetia Ezechielis 1, 19)
Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)
Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)
Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. (Prophetia Ezechielis 7, 23)
Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. (Prophetia Ezechielis 9, 9)
Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant. (Prophetia Ezechielis 10, 16)