Found 1179 Results for: Terra Recuperatione
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)
Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur. (Liber Iob 8, 19)
Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Longior terra mensura ejus, et latior mari. (Liber Iob 11, 9)
Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)
lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. (Liber Iob 14, 19)
quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. (Liber Iob 15, 19)
Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)
Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. (Liber Iob 16, 14)
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: (Liber Iob 16, 19)