Mosaico decorativo

Found 1457 Results for: Terra Gentes

  • Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. (Prophetia Zachariae 1, 11)

  • et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)

  • O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 6)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. (Prophetia Zachariae 2, 12)

  • Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra. (Prophetia Zachariae 5, 6)

  • Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. (Prophetia Zachariae 5, 11)

  • Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. (Prophetia Zachariae 6, 8)

  • Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. (Prophetia Zachariae 7, 14)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis. (Prophetia Zachariae 8, 7)

  • sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc. (Prophetia Zachariae 8, 12)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina