Found 3081 Results for: Sun
Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 14, 9)
Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. (Liber I Paralipomenon 14, 13)
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)
Tonet mare et plenitudo ejus ; exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt. (Liber I Paralipomenon 16, 32)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. (Liber I Paralipomenon 16, 40)
Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. (Liber I Paralipomenon 17, 2)
Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)
Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)
Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? (Liber I Paralipomenon 21, 3)
Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. (Liber I Paralipomenon 21, 13)
Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. (Liber I Paralipomenon 23, 3)