Found 3081 Results for: Sun
Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt. (Liber Baruch 6, 34)
Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)
Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
A fabris autem et ab aurificibus facta sunt: nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. (Liber Baruch 6, 45)
Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)
Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt? (Liber Baruch 6, 49)
Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. (Liber Baruch 6, 50)
Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. (Liber Baruch 6, 51)
Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ. (Liber Baruch 6, 53)
Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)
Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati: quibus hi qui fortiores sunt, (Liber Baruch 6, 56)
aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. (Liber Baruch 6, 57)