Found 3198 Results for: Sum
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? (Liber Iob 9, 14)
Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ. (Liber Iob 9, 21)
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)
Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere. (Liber Iob 9, 35)
Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 10, 1)
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. (Liber Iob 10, 17)
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. (Liber Iob 10, 18)
Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. (Liber Iob 11, 4)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)