Mosaico decorativo

Found 3198 Results for: Sum

  • Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. (Liber Iudith 10, 12)

  • Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum. (Liber Iudith 11, 4)

  • Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. (Liber Iudith 11, 8)

  • et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. (Liber Iudith 11, 12)

  • et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi. (Liber Iudith 11, 17)

  • Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)

  • Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. (Liber Iudith 12, 16)

  • Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit: (Liber Iudith 13, 30)

  • et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. (Liber Iudith 14, 2)

  • Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. (Liber Iudith 14, 9)

  • Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. (Liber Iudith 14, 13)

  • Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, (Liber Iudith 15, 1)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina