Found 3198 Results for: Sum
Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)
Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël? (Prophetia Ezechielis 11, 13)
Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi. (Prophetia Ezechielis 11, 25)
Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem. (Prophetia Ezechielis 13, 13)
Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus. (Prophetia Ezechielis 13, 14)
Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? (Prophetia Ezechielis 15, 4)
Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, (Prophetia Ezechielis 15, 7)
Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. (Prophetia Ezechielis 16, 8)
Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)
Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)
Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)