Found 1417 Results for: Sol
Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. (Liber Isaiae 35, 1)
Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. (Liber Isaiae 35, 3)
tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)
Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. (Liber Isaiae 37, 20)
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. (Liber Isaiae 38, 8)
Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. (Liber Isaiae 40, 1)
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)
Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: (Liber Isaiae 41, 19)
Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ; (Liber Isaiae 44, 24)
qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam ; (Liber Isaiae 44, 27)