Found 1417 Results for: Sol
Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, (Liber Ecclesiastes 2, 18)
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? (Liber Ecclesiastes 2, 19)
Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 20)
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? (Liber Ecclesiastes 2, 22)
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. (Liber Ecclesiastes 2, 26)
Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem: (Liber Ecclesiastes 3, 16)
Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, (Liber Ecclesiastes 4, 1)
et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. (Liber Ecclesiastes 4, 3)
Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. (Liber Ecclesiastes 4, 7)
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)
Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. (Liber Ecclesiastes 4, 15)