Found 2806 Results for: Sit
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)
Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. (Prophetia Danielis 12, 11)
Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. (Prophetia Danielis 13, 36)
Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: (Prophetia Danielis 13, 56)
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. (Prophetia Danielis 13, 65)
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc. (Prophetia Danielis 14, 18)
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 29)
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. (Prophetia Danielis 14, 41)
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. (Prophetia Osee 1, 4)
ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. (Prophetia Osee 2, 3)