Found 2806 Results for: Sit
Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? (Liber Iob 39, 14)
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. (Liber Iob 40, 9)
Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. (Liber Iob 41, 3)
Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Liber Psalmorum 6, 6)
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Liber Psalmorum 8, 5)
Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. (Liber Psalmorum 16, 3)
Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo. (Liber Psalmorum 17, 9)
Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. (Liber Psalmorum 17, 15)
Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis. (Liber Psalmorum 17, 17)
Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. (Liber Psalmorum 19, 4)
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 21, 16)
Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me. (Liber Psalmorum 24, 17)