Mosaico decorativo

Found 1447 Results for: Sicut

  • Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)

  • Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. (Liber Sapientiae 19, 16)

  • In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)

  • Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)

  • Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. (Liber Ecclesiasticus 3, 5)

  • et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. (Liber Ecclesiasticus 3, 17)

  • Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)

  • Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. (Liber Ecclesiasticus 7, 34)

  • Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)

  • Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: (Liber Ecclesiasticus 12, 10)

  • Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. (Liber Ecclesiasticus 13, 24)

  • Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. (Liber Ecclesiasticus 14, 18)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina