Found 1447 Results for: Sicut
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? (Liber Psalmorum 13, 4)
Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. (Liber Psalmorum 16, 12)
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. (Liber Psalmorum 21, 14)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. (Liber Psalmorum 31, 9)
Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos. (Liber Psalmorum 32, 7)
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, (Liber Psalmorum 35, 7)
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: (Liber Psalmorum 36, 35)
quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. (Liber Psalmorum 37, 5)
Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum. (Liber Psalmorum 37, 14)
Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. (Liber Psalmorum 37, 15)
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. (Liber Psalmorum 38, 12)