Found 23 Results for: Seres Viventes
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. (Liber Psalmorum 57, 10)
et laudavi magis mortuos quam viventes ; (Liber Ecclesiastes 4, 2)
Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. (Liber Ecclesiastes 4, 15)
Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)
In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)
Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. (Liber Sapientiae 12, 24)
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. (Prophetia Danielis 4, 14)
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 11)
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? (Epistula ad Colossenses 2, 20)