Found 18 Results for: Septima
Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)
Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. (Liber Exodus 16, 27)
Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. (Liber Numeri 6, 9)
Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)
Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima: (Liber Iosue 19, 40)
Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget? (Liber II Samuelis 12, 18)
In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia. (Liber I Regum 18, 44)
Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)
Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem. (Liber II Regum 25, 8)
Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. (Liber II Regum 25, 27)
septima Accos, octava Abia, (Liber I Paralipomenon 24, 10)
Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 14)