Found 1479 Results for: Sen
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)
Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. (Liber Sapientiae 3, 12)
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum: (Liber Sapientiae 3, 17)
Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)
senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, (Liber Sapientiae 4, 8)
et ætas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. (Liber Sapientiae 4, 12)
Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ; (Liber Sapientiae 5, 4)
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 21)
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. (Liber Sapientiae 6, 16)
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: (Liber Sapientiae 7, 7)
Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. (Liber Sapientiae 7, 15)