Found 1479 Results for: Sen
quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim. (Liber Deuteronomii 2, 11)
sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. (Liber Deuteronomii 2, 22)
Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 3, 14)
Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 4, 4)
Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die. (Liber Deuteronomii 4, 20)
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. (Liber Deuteronomii 4, 38)
Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus. (Liber Deuteronomii 5, 3)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)
Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis, (Liber Deuteronomii 9, 11)
Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 10, 8)
omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem: (Liber Deuteronomii 11, 4)
neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 12, 9)