Found 21 Results for: Semetipso
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)
Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. (Epistula ad Galatas 6, 4)
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)
et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)
et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. (Epistula ad Colossenses 2, 15)
et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. (Epistula ad Hebraeos 5, 3)
omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)