Found 1224 Results for: Sem
In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël. (Liber Isaiae 45, 25)
Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. (Liber Isaiae 47, 7)
et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. (Liber Isaiae 48, 19)
Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)
Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper. (Liber Isaiae 49, 16)
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 51, 11)
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. (Liber Isaiae 53, 10)
Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. (Liber Isaiae 54, 3)
In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. (Liber Isaiae 54, 8)
Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. (Liber Isaiae 55, 3)
