Found 1224 Results for: Sem
Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ; (Liber Proverbiorum 7, 25)
In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, (Liber Proverbiorum 8, 2)
In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii: (Liber Proverbiorum 8, 20)
Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum. (Liber Proverbiorum 10, 25)
Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. (Liber Proverbiorum 11, 18)
Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur. (Liber Proverbiorum 11, 21)
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. (Liber Proverbiorum 11, 24)
In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit. (Liber Proverbiorum 15, 7)
Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. (Liber Proverbiorum 15, 24)
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
