Found 43 Results for: Sedebat

  • Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. (Evangelium secundum Marcum 10, 46)

  • Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)

  • Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)

  • Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)

  • Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 3)

  • Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)

  • Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)

  • Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)

  • Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. (Actus Apostolorum 14, 7)

  • Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. (Apocalypsis Ioannis 4, 3)

  • Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina