Found 475 Results for: Secundum
propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)
Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. (Prophetia Ezechielis 40, 18)
Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 21)
Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. (Prophetia Ezechielis 40, 22)
Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 32)
Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. (Prophetia Ezechielis 40, 35)
Super quæ fenestræ obliquæ, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum. (Prophetia Ezechielis 41, 26)
Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum: (Prophetia Ezechielis 42, 7)
Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. (Prophetia Ezechielis 42, 11)
Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)
Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam. (Prophetia Ezechielis 43, 3)
Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël. (Prophetia Ezechielis 45, 6)
